Urbs Roma in ripa Tiberis fluminis sita est viginti milia
passuum a mari.
Hoc loco flumen facile transitur,
et colles propinqui bene muniri possunt.
Moenia Romana antiqua septem colles sive montes complectuntur.
Roma condita est anno DCCLIII ante Christum natum.
In monte Capitolino, qui prae ceteris sacer habetur,
multa sunt aedificia sacra, quorum clarissimum est
templum Iovis Optimi Maximi.
Ea Capitolii pars quae spectat ad septentriones,
ardua atque muris firmis munita, Arx dicitur.
In summa Arce templum Iunonis Monetae situm est,
in quo nummi e metallis pretiosis efficiuntur
atque imaginibus imprimuntur.
In infimo Capitolio est Tabularium,
id est amplum aedificium in quo tabulae et litterae publicae servantur.
Infra Capitolinum Palatinumque collem est forum Romanum.
In ea valle olim magna palus erat, quae tum demum siccata est
cum aqua paludis in flumen deduceretur per cloacam subterraneam
quae appellatur 'cloaca Maxima'.
Magnus numerus hominum cotidie convenit in forum Romanum,
locum urbis celeberrimum, qui multis aedificiis publicis et sacris cingitur.
Haec est Basilica Aemilia, quae cum Basilica Iulia
Aedificium publicum amplissimum est.
Basilicae fororum potiorem locum occupabant quam alia aedificia.
Basilica est aedificium publicum in quo et
alia multa negotia aguntur et ius inter cives dicitur.
Deinde, Christiani formam basilicarum usi sunt ut
spatium religiosum ad sacram liturgiam celebrandum.
Postea, cum imperium Christianum factum esse
vocabulum etiam usum est ad magnas ecclesias referendum.
Itaque hodie ipsum vocabulum usum est
in rebus religiosis et architecturae.
luxta basilicam Aemiliam, in ea fori parte
quae dicitur Comitium, locata est Curia,
id est aedificium quo senatus Romanus convenire solet.
Senatus constat ex sescentis senatoribus,
civibus nobilissimis, qui ante Caesaris aetatem
summam potestatem in re publica Romana tenebant.
To start learning, sign up for free.