Salvēte omnēs, ac bene vēnistis apud Saturam Lancem.
Ego sum Īrene, magistrā linguae Latīnae, et in hāc pelliculā cupiō respondēre rogātuī quod saepe mē rogātis.
Nam mē rogātis: "Īrene, tū quō prōnūntiātū ūteris? Quōmodo ēnūntiās litterās Latīnās?". Vel etiam: "Īrene, utrum prōnūntiātus ecclēsiae an classicus rēctior est? Dīc mihi!".
Ergō, in hāc pelliculā cōnābor respondēre.
Sed, in prīmīs, ego nōn multa sciō dē modīs ēnūntiandī, dē rēctā prōnūntiātiōne linguae Latīnae.
Ergō sī vultis plūra dē hōc argūmentō scīre suādeō ut petātis canālem Scorpiōnis Mārtiānī, quia is vērē est perītus artis prōnūntiandī.
Sed ego prō virīlī cōnābor respondēre. Ergō, in linguā Latīnā, Latīne, extant maximē, vel praesertim duo modus ēnūntiandī litterās; sunt etiam plūrēs, sed duo sunt vulgātissimī, ab omnibus notī.
Est ēnūntiātiō quae ecclēsiae ratiōnem sequitur, prōnūntiātus ecclēsiae, vel Ītalicus, quia in Ītaliā maximē vulgātus est.
Et est prōnūntiātus classicus, aut restitūtus, quī, ut vidētur, est prōnūntiātus, est modus ēnūntiandī quō ūtēbantur Rōmānī aetāte quae dīcitur classica, sīve aurea.
Cicerō atque Caesar (ut vidētur virīs studiōsīs) ēnūntiābant hōc modō. Uter est rēctus?
Mea sententia, uterque: et prōnūntiātus ecclēsiae sīve Ītalicus, et prōnūntiātus classicus sunt aequē rēctī.
Neuter prāvus est. Cūr? Quia et ūnō et alterō adhibitī sunt Latīnē loquentēs in variīs locīs aut terrīs et in variīs aetātibus.
Ergō possumus nōs ēligere.
Māvīsne prōnūntiātum ecclēsiae? Ergō ūtāre eō. Māvīsne autem prōnūntiātum classicum? Ūtāre eō. Faciās quod tibi magis libet, dummodo loquāris Latīnē et dummodo intelligāris;
quia utī prōnūntiātu omnīnō absurdō et remōtō ā vēritāte sit aliquantulum molestum, vel incommodum fortasse, inopportūnum.
Ergō, et ūnus et alter mihi quidem conveniunt. Amō immō varietātem ēnūntiandī!
Etiam nunc, nunc temporis, sī petis Polonōs, aliō modō ēnūntiant sermōnem Latīnum.
Sī vērō Gallōs, aliō modō, sī vērō Germānōs, aliō modō. Ergō verbum "Cicerō" (Cicerō fuit maximus ōrātor), ēnūntiārī potest variīs modīs.
Cicerō, Cicerō, Cicerō, Cicerō, et quae sequuntur.
Ergō multī sunt modī ēnūntiandī, varietās est. Sed varietās ēnūntiandī semper fuit et semper erit in omnibus sermōnibus, et in Latīno quoque.
Ego quidem didici lingam prōnūntiātū ecclēsiae, quia in Italiā didicī, et ibi plērumque eō modō docētur lingua Latīna.
Ergō hōc modō didicī linguam Latīnam, pronūntiātū ecclēsiae.
Sed posteā, variīs dē causīs et praesertim quia etiam aliās terrās petīvī ut linguam Latīnam docērem, coepī prōnūntiātū utī classicō.
Ergō quae sunt discrīmina inter prōnūntiātum ecclēsiae, sīve Italicum, et prōnūntiātum classicum?
Prīmum discrīmen est hoc: quod in Italicō nōn leguntur diphthonghi.
Ergō nōn dīcō ‘ae’ ‘oe’ et quae sequuntur, sed dīcō ‘e, e’ et quae sequuntur. Alia discrimina autem spectant ad cōnsonantēs.
Exemplī grātiā: in prōnūntiātū ecclēsiae, sī sequitur littera ‘e’ aut ‘i’ prōnūntiō ‘c’ ‘g.’ In pronuntiātu classicō vērō nōn ‘c’ ‘g’, numquam ‘c’ ‘g’, sed semper ‘c’ ‘g’ prōnūntiō, ēnūntio, sonō dūriōrī: ‘c’ ‘g’ semper.
Est etiam littera ‘v’, quae Italī prōnūntiant ‘v’ cum sit cōnsonāns et ‘u’ cum sit vōcālīs; et qui sequuntur vērō classicam ratiōnem prōnūntiandī, pronuntīant sīve ēnūntiant ‘u’ semper: ergō nōn salvē, sed saluē.
Ego prōnūntiātū classicō ūtor, sed prōnūntiō, enūntiō semper litteram ‘v.’ Cūr? Quia putō hoc facilius esse tīrōnibus, et ego tīrōnēs doceō.
Ergō exemplī grātiā: hoc vocābulum secundum ecclēsiae ratiōnem legam ‘pena'. Secundum classicam vērō ‘poena.’
Hoc autem ‘Cesar’ aut ‘Caesar.’ Aliud discrīmen pertinet ad litteram ‘t’.
Nam hoc vocābulum in prōnūntiātū Italicō legitur ‘nūntius’ et in prōnūntiātū classicō ‘nūntius’.
Nunc vōbīs velim exemplum praebēre. Legam ergō carmen tertium Catullī, prīmum secundum ecclēsiae prōnūntiātum, et dein secundum classicum prōnūntiātum.
Et etiam hoc vōbīs dīcō: sī vultis hoc carmen mēcum legere et scholam mēcum quasi frenquentāre potestis hīc ligāmen vel nexum premere,
et poteritis grātuītō habēre scholam in quā legimus, explicāmus et commentāmur hoc carmen tertium.
Sed nunc legam. Prīmum secundum ecclēsiae ratiōnem.
Lūgēte, ō Venerēs Cupīdinēsque, et quantum est hominum venustiōrum: passer mortuus est meae puellae, passer, dēliciae meae puellae, quem plūs illa oculīs suīs amābat.
nam mellītus erat suamque nōrat ipsam tam bene quam puella mātrem, nec sēsē ā gremiō illīus movēbat, sed circumsiliēns modo hūc modo illūc ad sōlam dominam usque pīpiābat.
quī nunc it per iter tenebricōsum illūc, unde negant redīre quemquam.