Salvēte omnēs, vōs salvēre iubeō! Bene vēnistis.
In hāc pelliculā loquēmur dē argūmentō perpulchrō, meā sententiā.
Argūmentum huius pelliculae sunt verba composita.
Quid sunt verba composita? Latīnē sunt, exstant quaedam, immo multa verba temporālia.
Verbum temporāle est, exemplī grātiā: amāre, ambulāre, currere, legere... haec sunt verba temporālia.
Verba temporālia possunt esse composita, id est, possunt cōnstāre ē praepositiōne et ē verbō ipsō.
Vōbīs feram exemplum: "Adamāre" est verbum compositum ex praepositiōne "ad" et "amāre": adamare significat "subitō amāre". Ego videō puerum, vel iuvenem dicāmus, pulcherrimum, et statim adamō eum.
Eum statim incipio amāre. Adamāre significat amāre incipere.
Sed multa verba Latīna possunt... ex multīs verbīs Latīnīs possumus composita facere, sī coniungimus praepositiōnēs cum verbīs ipsīs.
Hodiē vōbīs dabō exemplum: verbum etenim est Latīnē "spīcēre".
Verbum "spīcēre" ferē numquam lēgētis in litterīs Latīnīs, quia ferē numquam invenītur per sē (id est, ferē numquam invenītur verbum "spīcēre" sōlum, sed inveniuntur composita ex hōc verbō).
Exemplī grātiā, "aspicere".
Nam "spīcēre" est rādīx vel verbum simplex, quod significat vidēre - oculīs spectāre vel aspicere.
Ergō dicāmus nunc quae sint verba composita, quae verbō "spīcēre" cum praepositiōnibus facere possumus. Nam sunt multa, permulta.
Ergō est aspicere, quod significat oculīs vidēre. Aspicere.
Est etiam īnspicere. Inspicere significat vidēre sed etiam spectāre attentē, penitus.
Ergō sī habeō librum - librum lēgō, pāginās volvēns - et volō īnspicere quid scrībātur pāgina duodetricesimā...
Volō īnspicere quid lēgātur, vel quid scrībātur pāginā duodetricesimā.
Ergō pāginās celeriter volvō et īnspiciō, "O, ecce! Hīc, pāginā duodetricesimā, erat vocābulum... versipellis?" Nesciō...
Ergō hoc est īnspicere, attentē īnspicere. Possumus etiam cōnspicere. Cōnspicere ferē īdem significat ac aspicere.
'Ah! Cōnspiciō montem pulcherrimum nive opertum": ergō cōnspicere montem vel aspicere aliquem in viā.
Est etiam verbum compositum quod est perspicere.
Perspicere significat funditus aspicere, id est per longum tempus aspicere, et ergō bene aspexisse.
Vōbīs feram exemplum: Possum aspicere textum librī, sed possum etiam perspicere. Aliud exemplum feram.
Possum aspicere pictūram, sed possum etiam perspicere pictūram.
Pictūram aspiciō sī... illīc, nesciō... vīgintī spatia temporis sedeō et aspiciō.
Sed possum etiam perspicere, id est attentius, et diūtius, id est per longius tempus aspicere.
Ergō illīc delineatur fēmina quae fortasse habet petasum, est femina petasata.
Hoc est perspicere, bene, attentē, et diū aspicere. Perspicere.
Perspicere etiam significat aliquid statim intellegere.
Et sī quis statim intellegit, enim est homō perspicāx.
Vel sī quis penitus rēs penetrāre potest, est perspicāx. Est vafer, sagāx, callidus. Est deinde vocābulum verbum quod est prōspicere.
Prōspicere significat ante sē aspicere. Sī, exemplī causā, exemplī grātiā, sī sum ad mare, sī sum in lītore (lītus est terra prope mare sita)
sum in lītore et ascendō montem, ascendō scopulum, quod est mōns m̶ā̶r̶ī̶n̶ū̶m - mōns marīnus, potius.
Ergō ascendō montem et ē monte prōspiciō mare, et spectō sī nāvēs, ratēs videantur.
Ergō prōspiciō, ante mē aspiciō.
Et enim "prōspectus" est imāgō quae ante mē oculīs videō. Prōspectus.
Est prōspectus pulcherrimus, et est deinde verbum "circumspicere". Circum mē aspiciō.
Circum mē aspiciō fortasse quae timeō nē quid malī veniat, ergō circumspiciō.
Et enim homō circumspectus est cautus, prūdēns, quī semper circumspicit. Circum sē timēns perīcula.
To start learning, sign up for free.