Salvī sītis, ō optimī.
In hāc pelliculā loquēmur dē quattuor verbīs, quae inter sē simillima sunt.
Quae haud multum differunt inter sē, sed tamen nōn idem significant.
Quae sunt haec verba? Quīdam, quidem, equidem et sīquidem.
Incipiāmus ā “quīdam”: Quīdam significat “aliquis” – aliquis homō, sed nesciō quis.
Vōbīs feram exemplum: “Hodiē māne audīvī hominem quendam clāmantem ad fenestrās meās”.
Id est: Hodiē māne trānsīvit quīdam – nesciō quis – sed quīdam trānsīvit domum meam et clāmāvit: “Heus Īrēnē, salvē!“
Quis erat? Nesciō, fortasse fuit amīcus, fortasse familiāris – nesciō quis, sed quīdam fuit.
Hoc est “quīdam”: aliquis, sed nesciō quis.
“Quidem” autem significat “certē”, vel “saltem”.
Vōbīs dabō exemplum. Sī quis mē rogat: “Īrēnē, amāsne fēlēs?“
Ego respondeō: “Quidem, fēlēs amō.“ Vel etiam tantum: “Quidem.“
Quod significat “Ita, certē fēlēs amō“;
“Prorsus.“ Et possum etiam ūtī “quidem” significāns “saltem”:
“Ā, sī quidem nōn plueret, possem ambulāre per urbem“: “sī quidem…”
Vel: “Ā, ego sum sōla, tū quidem habēs centum fēlēs!“
– semper dē fēlibus loquor – “Tū quidem habēs centum fēlēs, ego autem sum sōla:
tū saltem habēs centum fēlēs“.
Est deinde locūtiō quae est “nē … quidem”.
Quōmodo adhibētur? Vōbīs dabō exemplum: “Fēlēs amō. Sed *nūllam fēlem habeō.
Nē quidem *ūnam fēlem habeō.
Nōn habeō duōs *fēlēs, nōn habeō trēs, sed nē quidem *ūnam tantum fēlem habeō“.
Hoc est “nē…quidem”, “nē ūnum quidem”, “nē ego quidem”.
Est deinde “equidem”.
“Equidem” potest significāre sīve “certē” – iterum – sīve “quod ad mē attinet”.
Vōbīs dabō exempla: “Equidem cēnseō Carthāginem dēlendam esse.“
“Equidem” – id est: “Certē cēnseō…“, sed etiam “Quod ad mē attinet”, id est: “EGO cēnseō Carthāginem dēlendam esse.“
Vel: “Equidem hoc putō: Linguam Latīnam esse pulcherrimam.“
Et est postrēmō, “sīquidem”.
“Sīquidem” significat “sī quidem” – duōbus vocābulīs disiunctīs.
Vel etiam “sī saltem”, vel etiam “cum”, “quia”. Vōbīs feram exempla.
Iam ūnum dīxī, quia “Sīquidem nōn plueret possem per urbem ambulāre“, “sī quidem”.
Exemplum autem ubi “sīquidem” significat “cum”, sīve “quia”, hoc est:
“Domī maneō, sīquidem pluit“ = “Domī maneō, quia pluit / cum pluat.“
Ergō hī sunt ūsūs huius vocābulī “sīquidem”.
Ergō hodiē didicimus multa, et nunc discrīmen – differentiam – nōvimus inter “quīdam”, “quidem”, “equidem” et “sīquidem”.
Valēte omnēs, et grātiās quod auscultāvistis.
In prōximum!
To start learning, sign up for free.