Latine loqui || Latin phrases || Aegypti nuptiae

Salvēte amīcī et amīcae, quae et quī linguam Latīnam discitis et amātis.
Hodiē loquēmur dē locūtiōne quae est “Aegyptī nūptiae”.
Quid hoc sibi vult? Aegyptus ubi est? Ubi est Aegyptus?
Aegyptus in Africā est. Sed ōlim, antīquīs temporibus, rēx Aegyptī erat nōmine Aegyptus.
Rēx Aegyptī Aegyptus nōminābātur.
Et eī erant quīnquāgintā fīliī; nōn ūnum fīlium habēbat, nōn duōs, nōn trēs, sed quīnquāgintā.
Quīnquāgintā fīliōs habēbat Aegyptus.
Erat etiam Danaus. Danaus erat rēx Lybiae.
Eī nōn erant quīnquāgintā fīliī, sed autem quīnquāgintā fīliae eī erant.
Ergō Danaus rēx habēbat quīnquāgintā fīliās. Rēx autem Aegyptus quīnquāgintā fīliōs habēbat.
Est fābula quae nōn nārrābō hodiē, secundum quam fīliī Aegyptī et fīliae Danaī mātrimōnium inter sē celebrāvērunt.
Fīliae nūpsērunt fīliīs et fīliī uxōrēs dūxērunt fīliās *Danaī.
Mātrimōnium sīve nūptiās celebrāvērunt.
Nūptiae enim sunt mātrimōnium.
Mātrimōniō vir et fēmina fīunt marītus et uxor.
Mātrimōnium sīve nūptiae, sīve coniugium dīcitur.
Ergō, hoc dīcit fābula. Sed posteā quid accidit?
Fīliae Danaī improbae, nōlentēs virōs marītōs habēre, quid fēcērunt?
Noctū iugulāvērunt quīnquāgintā marītōs. Id est collum obtruncāvērunt capite et necāvērunt marītōs!
Ergō quid significat “Aegyptī nūptiae”?
Aegyptī nūptiae est aliquid inauspicātum;
est rēs īnfēlīx, inauspicāta quae nōn bene, sed male cēdit, sīcut nūptiae inter Danaī fīliās et Aegyptī fīliōs.
Aliquid inauspicātum, aliquid parum fēlīx, parum laetum exitum habens.
Vōbīs praebeam exemplum.
Amīcus quīdam meus mihi dat dōnum: quīnquāgintā nummōs, quīnquāgintā nummōs eurōpaeōs dicāmus.
Et ego laetor, ego gaudeō, quoniam amīcus mihi dēdit quīnquāgintā nummōs.
Sed posteā inveniō illōs nummōs nōn esse vērōs, sed falsōs. Et cūr amīcus mihi dedit illōs nummōs?
Quia volēbat ulcīscī meī, quia putābat mē aliquid malī adversus sē fēcisse et vult ergō ulcīscī, vult poenās capere dē mē.
Ergō nōn fuit vērum dōnum, fuit malum dōnum.
Ergō “Aegyptī nūptiae” etiam dīcitur dē rēbus quae videntur bonae, quae appārent bonae, sed mālae, improbae sunt.
Sīcut ille equus Troiānus: vidētur dōnum, sed vertitur in malum. Sīcut quīnquāgintā nummī quōs amīcus mihi dēdit.
Ergō hoc significat Aegyptī *nūptiās celebrāre.
Significat aliquid inauspicātum vel īnfēlīcem agere.
Bene valēte, amīcī, et in proximum!