Salvē, bene vēnistī. Hodiē in hāc pelliculā discimus quōmodo nōmen nostrum dicāmus Latīne vel quōmodo aliōs hominēs rogēmus nōmen eōrum.
Sunt variī modī Latīne ad hōc faciendum, ad nōmen alicuius rogandum.
Prīmus modus hīc est: quod est tibi nōmen? Ergō, Sī quem conveniō, eum rogō: salvē, quod est tibi nōmen?
Et ille respondet fortasse: mihi nōmen est Paulus.
Aut sī est fēmina: mihi nōmen est Cornēlia, vel Aemilia, vel Paula.
Secundus autem modus hīc est: quod est nōmen tuum? Quod est nōmen tuum? Respōnsum est: nōmen meum est Īrene , nōmen meum est Paulus, est Aemilia, est Cornēlia.
Et tertiō: quōmodo vocārīs vel quōmodo appellāris, vel quōmodo nōmināris?
Et respōnsum erit: nōminor Paulus vel Cornēlia, appellor Cornēlia vel Paulus, vel Aemilius et nōminor Iūlia vel Augustus vel Mārcus.
Ecce, ergō, iī sunt modī quibus possīmus dē nōminibus loquī.
Quod est tibi nōmen ? Quod est nōmen tuum? Quōmodo vocāris?
Iī sunt modī trēs ad nōmen rogandum.
Ergō quod est tibi nōmen? Tē rogō.
Et potes, sī vīs, respōnsum tuum scrībere hīc in commentāriīs.
Valē multum, et in proximum!